# Institutiones medicinae 315

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/315

quoque convincit: nam calor agens in flavam bilem, partes puriores absumit, & opaca evadit magis: unde magis ad nigrum abit, eritque color is ruber; nam is à flavo ad nigrum proxume ducit. ita & ignis in impuriore materia magis rubet. Sed quomodo cognoscam num à sanguine aut bilo rubra sit? Respondeo, si à sanguine, erit sine splendore: à bile, non sine splendore. Vrina rubra à sanguine fit, vel ob exactam mistionem sanguinis, vel non exactam. imponitepannum album: si tingatur, non erit exacta mistio; & dicetur urina cruenta, qualem describit Hippocrates sexto sec. 1.6. Epidemian. ut à calculo renum, vel vasis renum apertis, cum sponte excludunt venae sanguinem, & tunc exacte non miscetur. Vel exacte miscetur, idque sanguine torrido & adusto nimio febris calore; ut apud Hippocratem primo Epidemion. ut Sect 242. in synochis & pestiferis febribus. Vel quia 1. Prorrh. sanguis manet crudus: & haec urina cruda dicitur à Galeno, primo Prorrheticon. Est intense rubra quadam urina: alia subrubra: Et Galeno subrubra est cruda; (ut & 24. Aph. Hippocrati secundo Prognostican;) & longum morbum denunciat, praesertim si in morbis acutis post septimum diem appareat.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
