# Institutiones medicinae 316-2

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/316-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/316-2

CAPUT IIII. De Hypostasi; & aegrorum contentis in Vrina, quae non longe abscedunt à sanitate. YPOSTASIS dicitur quod in imo liquidioris excrementi subsidet, ut & in alvi deiectionibus. At medici ad urinam transtulere: vocantque crassiorem urinae partem secretam & subsidentem. quod haec enim portio urina sit, indicio est, quod fere in omni urina reperiatur: & est crassior pars urinae. nam in sanis oritur à crassiore nutricatus materia quae assimilationem subterfugit. At qui febricitant, in his plerumque nascitur hypostasis ex materia morbifica.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
