# Institutiones medicinae 316

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/316
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/316

nam quae subrubra quarto die apparet; septimo die crisin fore signisicat: estque illa subrubra urina admodum salutaris; oritur enim ab ichore sanguinis non bene cocto; quod serum mite est & facile à natura pepasmum recipit. est enim sanguinis ichor mitis, ut bilis & melancholiae ferus. Sed quae sunt causae urinae rubrae? de his enim nihil Galenus, neque Hippocrates. Excusat Hippocratem Galenus libro tertio Epidemion, in historia Hermocratis: quanto rubrior, inquit, tanto longiorem morbum indicat. ex quibus verbis colligimus, rubram urinam fieri ex maxuma copia crudi ichoris, & non à coctione.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
