# Institutiones medicinae 317

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/317

dico plerumque; nam interdum eodem modo in his fiunt ac in sanis, cum nimirum liberalius pastum init aeger. Nota ergo num ideam sanorum hypostasis gerat. Itaque cum interdum cruditatis soboles sint à cibo hypostases, his elucentibus etiam intereuntaegri. Secernitur autem in urina vi caloris nativi, cuius portionem urina per aliquod tempus retinet. huius enim vis est separare homogenea ab heterogeneis, hoc est res diversorum generum. unde & in medium propellit in urina quod crassum est à tenui. est enim aequabiliter calor fusus per urinam; quare nec in dextram, nec in sinistram partem eam inclinat. Subsidet autem propter gravitatem, quod spiritu flatulento caret bene cocta hypostasis: sensimque, ut graviores sunt partes, fundum petunt, unde minus graves partes cum fundum non tangant, Pyramidis formam exprimunt. HypostaPrima hypostasis laus est ut sit alba, la is quae bona.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
