# Institutiones medicinae 318

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/318
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/318

vis, & aequalis: nam haec sunt perfectae coctionis indicia; quantumque inde abit, sanguinem unde manavit minus coctum declarat; crassa sanguinem crassum; sublimis flatulentum; flava biliosum; nigra melancholicum sanguinem loquitur, vel fractum calorem. inde Hippocrati optuma urina est (nampe in morbis acutis) cuius hypostasis proprii excrementi rationem obtinet, cum alba fuerit hypostasis, quod caloris vim in partibus solidis arguit: & laevis, id est, continua nullaque ex parte divulsa, sed aequabili superficie sibi cohaerens; quod fit causae salubris beneficio, nempe caloris nativi sese in omnes partes materiae insinuantis, easque mitigantis. &, dicit Hippocrates, aequalis, id est, sibi similis, nec dissimilibus partibus constans, hoc est cuius partes omnes aeque tenues sunt & albae; quod fit materiae (quae uniusmodi est) bonitate. dicit Hippocrates, Quae urina totius morbi historia talis fuerit, quo ad iudicatus fuerit morbus, propriae crisi scilicet cuiusque morbi & naturae. nam quo natura viam affectat, eo criseos inclinationes fiunt. talis, inquit, urina ad securitatem & brevitatem morbi praeclare apparet: nam coctiones propriorum cuiusque morbi excrementorum, celeritatem & securitatem crisis praenunciant. Hypostasis in aegris saepe pars est materiae morbificae, puri proportione respondens: ut scribit Galenus. Dico, saepe; nam gignitur in febricitantibus aliquando eodem modo ac in sanis. Sed quodo id distinguam? Respondeo, ut recte id fiat, primo agendum de hypostasi quae non longe recedit à materia sanorum: hinc de morbificis. Si igitur quis laborat ex morbo cuius materia consistit in hepate, videndum num tenuiter victiter vel plenius.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
