# Institutiones medicinae 320-2

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/320-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/320-2

CAPUT V. De contentis in Vrinis, quae maxume abeunt à sanis. N contentis apparent quadam signa materiae coctae, quadam crudae, quadam materiae pravae. Considerantur autem contenta in substantia, quantitate, qualitate, tempore, loco, & mistione: quatenus ad salutem & mortem, & quatenus ad speciem crisis apparent. & ut sunt notae partium unde manant, & venarum per quas iter faciunt; vesicae & renum quibus excipiuntur; nam indicant integritatem vel calamitatem harum partium. Tenuis Substantia contentorum est tenuis vel hypostacrassa: aequalis vel inaequalis. Tenuis fit sis. hypostasis à materia tenui.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
