# Institutiones medicinae 320

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/320

nam cum urina redditur modo pepasmi expers, modo particeps contumacis ac inaqualis materiae, labefactatae naturae & cibi imparis signum est: quod natura morbi quidem coctione aggreditur, sed materia inferior vincatur; & intercalaris illa concoctio non universi morbi, sed peculiaris cuiusdam affectionis est concoctio. Progrediente vero morbo videndum, num is sit à suocis tenuibus & biliosis: si in his apparet hypostasis, est à cibo; nam à suecis morbi fieri nequit, ut docet Galenus. enaorema tamen adesse poterit à morbo, non album (nam à cibo erit album.) sed citrinum biliosum. ad fuit primo hypostasis alba, laevis: hinc suspensum fit biliosum; salubriter fit; nam coquitur morbi materia. Sic si liberalius pastum init quis in morbo melancholico, praestat hic ut hypostasis sit subnigra quam alba: nam haec à cibo est; illa, à materia morbifera quae iam coquitur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
