# Institutiones medicinae 321

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/321

si magis tenuis reddatur, fit enaeorema, hoc est, suspensio. si tenuissima, evadit in nebulam; ut in febre ex inedia & labore, ut scribit Galenus, i. Cris. 12. sufficit nebula vel enaeorema. Crassa hyCrassa. postasis fit ex materia crassa; ut in febribus ex otio & plenitudine in his, inquit Galenus, opus est hypostasi crassa antequam solvi possit morbus. Aequalis hypostasis fit, Aoqualis. quia partes omnes aeque sunt crassae & aeque tenues significant materiae benignitatem, quae undique mitigatur à calore nativo. Inaequalis evadit, cum pars alia Inaequalis. est tenuior, alia crassior, alia densior alia rarior. Deterior haec est; nam materia contumaciam significat, quae mitigari non potuit beneficio caloris. In quantitate hypostasis consideratur Copia. pauca vel copiosa, ut materia morbifica est copiosa vel pauca. ut in febre ab inedia pauca fit hypostasis: in febre pituitosa ab otio, copiosa. In Qualitate considęratur hypostasis, ut colore albo, nigro, citrino, & rubro.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
