Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 322
Unproofread scanNot analysed yet
Alba est, vel minus alba quam optuma hypostasis; vel est candidior; &subsidet non ratione coctionis (quae flatus excutit,) sed gravitatis ratione. Propterea aspera est &disiecta, ut colligimus ex Aphorismo sexagesimo nono libri quarti, ubi dicie. Quibus funduntur urinae crassae (nempe à flatulento spiritu &cruditate) mox grumosae, nimirum ut multa concretiones instar granorum appareant, &paucae, inquit, urinae, interceptis nempe urinae viis ob erudi humoris multitudinem: non febre vacuis, inquit Hippocrates, ut scilicet nulla nephritidis excusatio adferri posse. si ab his tenues abunde ferantur; excitata nimirum caloris nativi vi, quae attenuat crassitiem &flatus discutit; &liberatis obstructionibus, adiumentum adferunt. Vel urinae hypostases magis albent quam optuma hypostasis. De qua ita Hipbocrates, Hypostasis alba, tenuis, id est spumans, est calamitosa: etenim inaequalium corporum quo partes tenuiores fuerint, eo eorum inaequalitas est deterior: significat enim causam praeter naturam omnibus partibus sese insinuasse. Nigra itized by Ge Dic Nigra Nigra hypostasis mala est. oritur enim ex torrefactione succorum nostri corporis, quod incendio febrili aestuat. vel à frigore, quod necrosin inducit partibus solidis, &tabem. Expendenda hic est quaestio, Vtrum hypostasis nigra sit deterior nubecula ni1. Crisgra?