# Institutiones medicinae 323

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/323

nam id affirmat Galenus, & Actua 1. De iud. rius. His contradicere videtur Hippocraex urin. tes in libris Epidemian: neque id sine ratione. Nam cum nubecula & hypostasis nigra, materia non differant, sed loco tantum; & cum hypostasis non peccet loco, sed materia tantum: nubecula autem nigra & materia & loco; igitur hypostasis nigra minus prava; cum haec uno tantum modo, at nubecula dupliciter peccet. Pro horum auctorum conciliatione utendum hac distinctione, ut dicamus: si nubecula nigra sit à tabe & necrosi partium vi frigoris, quo longius à fundo abscedit, eo minus erit prava. quia significat calorem nativum nondum succubuisse, sed aliquantulum vigoris adhuc obtinuisse, ut flatus aliquos excitare possit, quibus materia illa, quae urina est gravior, sursum attollatur. Si autem nigra haec nubecula sit à bile atra, per adustionem flavae bilis genita, superstite adhuc partium solidarum integritate, quo longius aberit à fundo, eo erit peior. nam cum atra bilis sit crassissima & gravissima, plurimum adulterini spiritus ad misceri debet, à quo tam grave corpus sursum attollatur. Rubra autem hypostasis fit ab ichore crudioris sanguinis: de tali agit Hippocra tes secundo Prognostican. Fit & rubra à cocto sanguine; de hac agit Hippocrates quarto Aphorismorum. sitque rubra ab adusto sanguine; de hac Hippocrates primi Epidemion terria. A tempore etiam ducuntur differentiae: nam contenta vel statim apparent vel postea. A loco; vel sunt in imo urinae, medio, vel sublimi.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
