Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 324
Unproofread scanNot analysed yet
Vltimo à mistione accipimus differentias: nam contentis varia miscentur, levia, vel gravia. levia apparent in summo vel medio, ut pinguedines, spuma, pili. vel in imo, ut arenae, sanguis, bestiae. Pinguedo in urina fit à colliquatione renum, vel totius corporis: semper in pestiferis febribus tales deiectiones fiunt. Oleosam urinam, contra sententiam Aëtii, &Actuarii &Avicennae, declarat Galenus tertio Epidemion in Pario, dicens eam urinam esse oleosam quae non est pinguis, sed quae crassamentum &colorem olei reddit. nam Parius vixit ad vigesimum supra centesimum diem; quod fieri non potuisset, si tanta fuisset colliquatio totius corporis. Num sit pinguis à colliquatione totius, vel renum, docet Hippocrates, septimi Aphorismorum trigesimo quinto. Si confertim prodit pinguedo, ex renibus erit: sin exigua copia, &spaciis interpositis, à toto corpore fluit. Pinguedines in urinis instar teTelarum larum aranearum quoque apparent: sed ping. &pinguedinis, inquit Hippocrates, quae Prog.