# Institutiones medicinae 324

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/324

Vltimo à mistione accipimus differentias: nam contentis varia miscentur, levia, vel gravia. levia apparent in summo vel medio, ut pinguedines, spuma, pili. vel in imo, ut arenae, sanguis, bestiae. Pinguedo in urina fit à colliquatione renum, vel totius corporis: semper in pestiferis febribus tales deiectiones fiunt. Oleosam urinam, contra sententiam Aëtii, & Actuarii & Avicennae, declarat Galenus tertio Epidemion in Pario, dicens eam urinam esse oleosam quae non est pinguis, sed quae crassamentum & colorem olei reddit. nam Parius vixit ad vigesimum supra centesimum diem; quod fieri non potuisset, si tanta fuisset colliquatio totius corporis. Num sit pinguis à colliquatione totius, vel renum, docet Hippocrates, septimi Aphorismorum trigesimo quinto. Si confertim prodit pinguedo, ex renibus erit: sin exigua copia, & spaciis interpositis, à toto corpore fluit. Pinguedines in urinis instar teTelarum larum aranearum quoque apparent: sed ping. & pinguedinis, inquit Hippocrates, quae Prog.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
