Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 326
Unproofread scanNot analysed yet
lum ex calore oriri, sed &ex motu: ut mare quod ventis verberatum spumescit: ut etiam in epilepticis, calore, ut in apro ira percito, &in lebete feruente aqua spumescit vi caloris. Galenus flatum crassiorem, &pituitam lentam spumae materiales causas agnoscit. Quare calor agitans talem materiam, flatus parit, qui cum eluctari ad aëris regionem nituntur, id non patitur materiae tenacitas; hinc in bullam surgit. Vt igitur aër crassior fuerit minusque sursum enitens, &materia contumacior, hoc diutius perseverabunt bullae, Quare non male dicunt medici, capitis dolorem ab his significari; flatus enim sursum feruntur. Pili quoque &filamenta, dicit Hitpocrates, cum urina crassa quae simul feruntur (integris nempe venarum rebus, ut nulla coctionis ratio desideretur) à renibus excernuntur, iam nimirum coctis viscidis humoribus in renibus. hinc, dicit Galenus, tenuantibus curantur Sincum urina tenui prodeant, à venis esse demonstrat Galenus. Pus urina interdum effertur manet autem a renibus, vesica, vel ab aliqua remotiore corporis parte. Id igitur quomodo distinguam? Si à renibus, non tantus adest foetor, ut cum à vesica dimanat. etenim vesicae membrana facile putescit.