# Institutiones medicinae 326

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/326
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/326

lum ex calore oriri, sed & ex motu: ut mare quod ventis verberatum spumescit: ut etiam in epilepticis, calore, ut in apro ira percito, & in lebete feruente aqua spumescit vi caloris. Galenus flatum crassiorem, & pituitam lentam spumae materiales causas agnoscit. Quare calor agitans talem materiam, flatus parit, qui cum eluctari ad aëris regionem nituntur, id non patitur materiae tenacitas; hinc in bullam surgit. Vt igitur aër crassior fuerit minusque sursum enitens, & materia contumacior, hoc diutius perseverabunt bullae, Quare non male dicunt medici, capitis dolorem ab his significari; flatus enim sursum feruntur. Pili quoque & filamenta, dicit Hitpocrates, cum urina crassa quae simul feruntur (integris nempe venarum rebus, ut nulla coctionis ratio desideretur) à renibus excernuntur, iam nimirum coctis viscidis humoribus in renibus. hinc, dicit Galenus, tenuantibus curantur Sincum urina tenui prodeant, à venis esse demonstrat Galenus. Pus urina interdum effertur manet autem a renibus, vesica, vel ab aliqua remotiore corporis parte. Id igitur quomodo distinguam? Si à renibus, non tantus adest foetor, ut cum à vesica dimanat. etenim vesicae membrana facile putescit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
