# Institutiones medicinae 327

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/327

& pus, quod à vesica venit, nulla est praeditum aliena mistione, ut id quod ex renibus venit; nam id mediocriter mixtum est. &, si à vesica manht, aderunt squamulae cum urina crassa, ut scribit Hippocrates; & dolor una id discriminat iis locis factus in lumbis, ex renibus prodire; in pube, à vesica significat. Ex superiorum etiam partium abscessu rupto venit pus; id autem elucet inde esse, quod pars ea valde dolet, nec dolor in vesica aut renibus fluit. Interdum sanguinis mictio fit, vel à to- Sangnis. to corpore: Vel, ut dicit Hippocrates, à renibus, vel vesica. id igitur quomodo distinguam? Respondeo: Hippocrates dicit, Si sanguinem quis mingat, ut mingendi finem non faciat; ut scilicet nulla suspicio sit partium diaphragmate superiorum male affectarum, unde uno tantum impetu aliquando deponitur: & quoque, ut peculiarem morbum pudendi eximat, mingat; dicit. quae mictio fit vi sphincteris. praesertim autem si purulenta urina cruentas sequantur ex renibus vel vesica erit. Num sit à vesica vel à renibus, ut recte distinguas, id docet Hippocrates, ubi ait; Si 4.aph. 38. quis repente & confertim, sanguinem meiendo fundat. huic ruptae à renibus venae significatio sit. id est, nullo praegresso symptomate, quale in vesica ulcerata apparet, ut pus, exigua detrimenta, dolor in interfoemineum & aqualiculum incidens; nam ea indicant, quae ad vesicam attinent in vitio esse. Carunculae ab exulceratis renibus fluunt, cum partes renum liquantur & solvuntur. Est apud Hippocratem hypostasis farinacea, laminea, & furfurea.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
