Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 328
Unproofread scanNot analysed yet
Quae in urinis farinae crassioris speciem prae se ferunt hypostases (ut nempe farina quae à molis confracta non est) malae sunt, hoc est, calamitosae; praesertim si urina tenuis fuerit cum tali hypostasi farinacea, &morbus acutus. tum enim talis hypostasis carnis tenerae, aut adipis colliquationem significat, &in propinquo esse mortem. Carnis colliquato iamiam &consumpto humore, hypostasis colore erit fusca vel rubra, &dicitur orobaea. nam si nigra fuerit, ex sanguine crassiore usto proveniet. Adipis vero colliquefacti coacta parte crassiore, alba hypostasis colore erit, &dicitur hypostasis genitalis ab Hippocrate, quod humanae geniturae speciem referat. Dividitur enim apud Hippocratem κριμνάτης hypostasis in orobaeam, hoc est, similem orobo excorticato, vitelli colore, &genitalem. quae consistentia sunt eadem: quae ambae sunt grandinosae, solaque substantia differunt. Grandinosa in Coacis Praenotionibus dicitur orobaea. Dixi, si morbus fuerit acutus: nam sine febre à pituita est, &longum fore morbum pronuntiat; ut genitalis erat hypostasis eius qui in Dealcis horto iace3 Epid. 3. bat. Sed multo peioris (dicit Hippocra.