# Institutiones medicinae 328

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/328

Quae in urinis farinae crassioris speciem prae se ferunt hypostases (ut nempe farina quae à molis confracta non est) malae sunt, hoc est, calamitosae; praesertim si urina tenuis fuerit cum tali hypostasi farinacea, & morbus acutus. tum enim talis hypostasis carnis tenerae, aut adipis colliquationem significat, & in propinquo esse mortem. Carnis colliquato iamiam & consumpto humore, hypostasis colore erit fusca vel rubra, & dicitur orobaea. nam si nigra fuerit, ex sanguine crassiore usto proveniet. Adipis vero colliquefacti coacta parte crassiore, alba hypostasis colore erit, & dicitur hypostasis genitalis ab Hippocrate, quod humanae geniturae speciem referat. Dividitur enim apud Hippocratem κριμνάτης hypostasis in orobaeam, hoc est, similem orobo excorticato, vitelli colore, & genitalem. quae consistentia sunt eadem: quae ambae sunt grandinosae, solaque substantia differunt. Grandinosa in Coacis Praenotionibus dicitur orobaea. Dixi, si morbus fuerit acutus: nam sine febre à pituita est, & longum fore morbum pronuntiat; ut genitalis erat hypostasis eius qui in Dealcis horto iace3 Epid. 3. bat. Sed multo peioris (dicit Hippocra.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
