# Institutiones medicinae 330

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/330

Sic in venoris morbis primo deiectiones sunt inspiciendae, postea (si febris adsit) urinae: si non adsit febris, nec urina inspicienda. nam quibusque instrumentis propria sunt indicia coctionis; venarum urinae, pectoris expectorata, intestinorum deiectiones. in caeteris morbis, si renes & vesicam exceperis, infidae sunt urinae. * καλὸν πῆμα recte dici potest iudicium illud temerarium ab urina, quod ad trioholare aucupium comparatum, hodie domi medicorum exercetur, vanum & perniciosum. haecne medicinae corruptela? pestis, & aegrorum pernicies. Coram aegro examinentur urinae, & ex caeteris notis quae enitent in actionibus, qualitatibus, caeterisque excrementis, earum naturae & causae pervestigentur. Exemplum petis? adferatur domum medicorum urina alba, pellucida, cuius liquorem visus acies facillime penetrat. dic uromantes, quae illa significat? frigus ais? hicne ita praeseribes remedia calida? Quid agis? haec alba esse potest à transtata bile in caput, idque in febre ardentissima ac biliosissima; argumento est Phrenitis, in qua fere tales urinae funduntur: quod bilis in cerebrum cum fluat, urinam suo colore fraudat. Quin interdum praeambulones sunt albae urinae dysenteriae criticae, ob acerrimam vim bilis quae ab urinalibus ductibus se ad intestina flectit, quod Bioni eveniz. Si itaque in pristinum decus erigere Medicinam velint Medici, arceant à suis adibus urinas medicinae corruptelas; & triobolarem illam inspectionem agyrtis concedant. Desinant & aegri ipsi, non sine naturae iniuria, saluti suae iniurii esse, dum satis illis est, quod nulli veterum satis fuit, urinam ad medicum ferre, & salutare auxilium (ut putant) inde referre, ignoto, & nunquam viso aut tentato agro. I. HEUR

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
