# Institutiones medicinae 332

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/332

MEDICINAE LIBER. X. DE PVLSIBUS ET RESPIRATIONE. CAPUT I. De utilitate scientiae pulsus. Quid sit: & Definitionis explicatio. ULSus nomine, inquit Galenus, Praxagoras, Herophilus & omnes posteriores usi sunt ad nostram usque atatem. Nam antiquior huiusce vocabuli usus, ut in Hippocratis & Erasistrati scriptis, varius erat. Nomen tamen pulsus, brimus Hippocrates literis prodidit. Is enim huius meminit libro De flatibus, & De locis in homine; quin & sexto Epidemian. in Pythodori & Theodori uxoris historia. Galenus tertii Crision ultimo, & De Praecognitione duodecimo, & tertio Epidemion putat Hippocratem pulsum neglexisse.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
