# Institutiones medicinae 337

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/337

vificum; unaque novum aërem haurit ad caloris temperationem, spirituumque vitalium ad pabulum: quin arteriae in habitu corporis non solum aërem subtilissimum, sed & pulverem attrahunt. Systole vero fuligines, sanguinemque excutit. Per diastolen intellige sublationem & expansionem arteriae quoquo versum; per systolen, arteriae contractionem; cùm in se sidit. Cum autem hi bini motus sibi sint contrarii, ita duplex intercedet his quies; quasi inter hos media: una, supera: altera, infeQuies arra. Quies supera evenit post finem dilateriae. tationis, ante principium contractionis. quies infera est quae contingit post finem contractionis, ante principium dilatationis. Tactus exercitatus sentit bonam diastoles partem, & maiorem systoles. nam initium diastoles, & finis systoles sensum fugit necessario: id facit caro tegens arteriam. Omnis magna necessitas constrictionis, facit in supera quiete crebritatem: cunctaque valida necessitas expansionis, facit in infera quiete crebritatem. Dicet quis, Galenus pulsus quosdam quietis expertes dicere videtur: At Aristoteles demonstrat inter contrarios motus perpetuo quietem intercedere. & Galenus fatetur systolen & diastolen pulsus, esse contrarios motus. quare necessario in puncto reflexionis quies erit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
