Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 34
Unproofread scanNot analysed yet
excrementa per aures, oculos, nares, palatum pauca, &cocta, quum moderate cibis indulgent, plura autem &incocta, quum liberius rerum calidarum &humidarum usu se invitarunt. odoreque aromatum laeduntur, ut ex aëre calido: caput enim eorum tunc maxime succis madet, cum susque deque diaeta utuntur. capilli autem primo ortu statim nascuntur. Si cerebrum valde caleat statim nigri; sin minus, flavi, qui deinde nigri evadunt. calidarum usu rerum laditur; frigidis autem rebus externis &internis iuvatur. Sed dicet quis, Mirum id videtur, si similia similibus gaudeant, &contraria contrariis. Respondendum, quod intemperatae naturae, modico contrariorum gaudeant usu. recte autem id dicitur, quae secundum naturam se habent, similia postulare. at facile pars, à similibus suae intemperaturae laeditur: hinc gaudet contrariorum usu. Frigidum autem cerebrum his notis sese prodit. Inconstantia opinionum. adestque sensuum, motuum, &intellectus tarditas. Somni longi, profundi. caput nec tactu fervens, nec colore rubens, sed pallore suffusum. Pili diu à nativitateoriuntur tenues, exigui incrementi, plani, ruffi, &stabiles: hoc est, qui calvitiem non trahunt, sed canitiem. Venae in capite obscurae latent. A frigidis rebus offenditur; à modice calidis iuvatur; nam valde calida liquant humores in cerebro concontentos, inde cerebrum fatigatur catarSicci cerhis. Sicci autem cerebri haec sunt signa firrebri. ma &stabilis huius est essentia; unde difficile discunt. memoria fida, sensuum integritas, motuum promptitudo, vigiliae frequentes. unde &in eis gracile caput &siccum apparet. capitis excrementa exigua. capilli celerrime à nativitate luxuriant, robusti, crispi, calvities cito succedit. à siccis laeduntur, humidis Humidi iuvantur. Humidum cerebrum fluidum est cerebri. hinc facile discunt, at infida memoria.