# Institutiones medicinae 34

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/34

excrementa per aures, oculos, nares, palatum pauca, & cocta, quum moderate cibis indulgent, plura autem & incocta, quum liberius rerum calidarum & humidarum usu se invitarunt. odoreque aromatum laeduntur, ut ex aëre calido: caput enim eorum tunc maxime succis madet, cum susque deque diaeta utuntur. capilli autem primo ortu statim nascuntur. Si cerebrum valde caleat statim nigri; sin minus, flavi, qui deinde nigri evadunt. calidarum usu rerum laditur; frigidis autem rebus externis & internis iuvatur. Sed dicet quis, Mirum id videtur, si similia similibus gaudeant, & contraria contrariis. Respondendum, quod intemperatae naturae, modico contrariorum gaudeant usu. recte autem id dicitur, quae secundum naturam se habent, similia postulare. at facile pars, à similibus suae intemperaturae laeditur: hinc gaudet contrariorum usu. Frigidum autem cerebrum his notis sese prodit. Inconstantia opinionum. adestque sensuum, motuum, & intellectus tarditas. Somni longi, profundi. caput nec tactu fervens, nec colore rubens, sed pallore suffusum. Pili diu à nativitateoriuntur tenues, exigui incrementi, plani, ruffi, & stabiles: hoc est, qui calvitiem non trahunt, sed canitiem. Venae in capite obscurae latent. A frigidis rebus offenditur; à modice calidis iuvatur; nam valde calida liquant humores in cerebro concontentos, inde cerebrum fatigatur catarSicci cerhis. Sicci autem cerebri haec sunt signa firrebri. ma & stabilis huius est essentia; unde difficile discunt. memoria fida, sensuum integritas, motuum promptitudo, vigiliae frequentes. unde & in eis gracile caput & siccum apparet. capitis excrementa exigua. capilli celerrime à nativitate luxuriant, robusti, crispi, calvities cito succedit. à siccis laeduntur, humidis Humidi iuvantur. Humidum cerebrum fluidum est cerebri. hinc facile discunt, at infida memoria.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
