# Institutiones medicinae 340

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/340

CAPUT II. Quid maxume in pulsibus perpendendum, & unde nascantur varii pulsus. IN hac definitione meminimus trium rerum: nimirum instrumenti, quod est arteria; facultatis vitalis, & usus vel necessitatis. ex his causae differentiaeque pulsuum ducuntur. Nam pulsuum tot sunt differentiae, quot sunt eorum unde nascuntur causae. Galenus vero in pulsu duplices causas agnoscit, continentes, & non continentes. Continentes appellat facultatem, instrumentum, & usum: nam quacumque harum tollatur, tollitur una & pulsus. Reliquas cunctas causas asserit alteratione harum causarum pulsus mutare. verbi gratia, exercitatio non mutaret pulsum, si facultati, instrumento, aut usui nullam mutationem adferret. ita fortissimus est pulsus medio veris: at in medio autumni est maxime languidus: & tunc iterum redintegratur usque ad summum ver: hyeme & aestate media mediocres sunt: sed hyeme robustiores; aestate media celerrimus & creberrimus. idem de regionibus & aetatibus pronunciandum, & de animi perturbationibus, rebusque caeteris. recte Celsus, Mille res facile pulsum turbant. quare & Galenus iubet, ut bis pulsus explorentur manu.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
