# Institutiones medicinae 341

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/341

Sunt itaque causae non continentes vel secundariae pulsum immutantes, ut temperamentum, atas, sexus, regio, animi affectus, anni tempus, cibus, potus, labor, vigiliae; & morbus eiusve causa, & symptoma. Sed continentes vel primariae causae, proprios edunt pulsus. sicuti facultas robusta, pulsum vehementem: imbecilla, languidum: arteria dura, durum. Vsus auctus vel accisus, pro facultate emicante vel languente, aut ut arteria fuerit dura mollisve, varium proferet pulsum. Vt si facultas sit valida, & usus actus, & arteria non dura, magni, longi, lati, alti, vehementes, molles, celeres & crebri produnt pulsus. Efficiens itaque pulsus causa est facultas: instrumenta sunt arteriae: hae impetum facultatis sequuntur; causa quae facultatem irritat, est usus & necessitas illius motus. Vltima haec causa est omnium potentissima: cuius internae causae sunt (quibus bulsus mutatur] spirituum inopia, intemperies, aut aliena cordi substantia, quam elidere id nititur. Haec, nimirum necessitas, unica causa est, quae facultatem concitat & impellit. Omnis autem necessitas ex affectione quae extra naturae lineam rapit proficiscitur: quam abigere à se conatur cor. externas, modo diximus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
