Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 344
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum quicquid movetur, aut celeriter movetur, aut tarde, aut mediocriter: ex hoc tempore nascitur pulsus celer, tardus, mediorris. Et quod movetur, id fundit se aut in longitudinem, latitudinem, vel profunditatem. inde surgit pulsus magnus, si omni sese pandat dimensione: parvus contra, accisis his dimensionibus. Cum autem inter movens &mobile semper inveniatur analogia, vel nulla proportio; aequalitas aut inaequalitas; ordo vel non; fit ut hinc aliae ideae surgant. Quarum prima, quae à rhythmo oritur, quae habet quid cum musicorum contemplatione commune.