# Institutiones medicinae 344

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/344

Caeterum quicquid movetur, aut celeriter movetur, aut tarde, aut mediocriter: ex hoc tempore nascitur pulsus celer, tardus, mediorris. Et quod movetur, id fundit se aut in longitudinem, latitudinem, vel profunditatem. inde surgit pulsus magnus, si omni sese pandat dimensione: parvus contra, accisis his dimensionibus. Cum autem inter movens & mobile semper inveniatur analogia, vel nulla proportio; aequalitas aut inaequalitas; ordo vel non; fit ut hinc aliae ideae surgant. Quarum prima, quae à rhythmo oritur, quae habet quid cum musicorum contemplatione commune.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
