Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 347
Unproofread scanNot analysed yet
Alii quatuor libri sunt de causis, à quibus quisque pulsus generatur. Alii denique sunt De praecognitione ex pulsibus: medicis prae caeteris honoratissimi. quo fit, ut reliquas partes, horum nomine tractent, qui &à philosophis, qui naturam investigant, non plane negligi debent. Quare libri De pulsuum differentiis iuxta ad medicos &philosophos pertinent. Sed libri De dignoscendis pulsibus, &De praecognitione ex pulsibus, medicis sunt dicati; ut libri De causis pulsuum, philosophis. OMISSA igitur hic pulsuum cognitione, (quia haec magis ex usu, quam lectione cognoscitur) causas differentiarum gulsuum, quas supra retulimus, &eorum praedictiones perstringamus. De causis praecipuis cuiusque pulsus. &ex iis, praesagiis. &Exercitatio de pulsibus in quibusdam morbis. TEHEMENS pulsus à robore facultatis efficitur; nulla aliarum causarum renitente, ut usu dissoluto, aut instrumenti duritie. Qui itaque moderato sunt habitu, temperie aequa, florentiaetate, in regione ac tempore anni temperatis, robustique qui sunt, &omni moerore motu, saturitate, metu vacui; hi pulsum vehementem omnes habent.