# Institutiones medicinae 347

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/347

Alii quatuor libri sunt de causis, à quibus quisque pulsus generatur. Alii denique sunt De praecognitione ex pulsibus: medicis prae caeteris honoratissimi. quo fit, ut reliquas partes, horum nomine tractent, qui & à philosophis, qui naturam investigant, non plane negligi debent. Quare libri De pulsuum differentiis iuxta ad medicos & philosophos pertinent. Sed libri De dignoscendis pulsibus, & De praecognitione ex pulsibus, medicis sunt dicati; ut libri De causis pulsuum, philosophis. OMISSA igitur hic pulsuum cognitione, (quia haec magis ex usu, quam lectione cognoscitur) causas differentiarum gulsuum, quas supra retulimus, & eorum praedictiones perstringamus. De causis praecipuis cuiusque pulsus. & ex iis, praesagiis. & Exercitatio de pulsibus in quibusdam morbis. TEHEMENS pulsus à robore facultatis efficitur; nulla aliarum causarum renitente, ut usu dissoluto, aut instrumenti duritie. Qui itaque moderato sunt habitu, temperie aequa, florentiaetate, in regione ac tempore anni temperatis, robustique qui sunt, & omni moerore motu, saturitate, metu vacui; hi pulsum vehementem omnes habent.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
