Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 349
Unproofread scanNot analysed yet
malum. LANGUIDUS, perpetuo; &solius Languldus. facultatis imbecillae soboles est. Si quidem vehemens pulsus, omnibus causis ad sui generationem indiget. Languidum verò, sola imbecillitas efficit, qui à languore in vehementiam transit, virtute vitali exsplendescente, &ab imbecillitate vindicata. Robur sumit vel ex contentis corpore, ut succorum coctione, vel excrentione, aut ira; vel ab externis, ut vino, cibo, exercitiis, &caeteris rebus quae intemperiem emendant. Vires vero solvunt inedia, vigiliae, vacuationes immodica, tristitia, curae, dolores, &quicquid intemperiem invehit: hinc ille languor. Durus &mollis. Durus pulsus fit, ex instrumentorum duritie, quam refrigeratio immodica aut siccitas, aut tensio à phlegmone, aut convulsio inducit. Statim vero duritiem etiam parvitas, &celeritas, nonnunquam etiam frequentia (pro magnitudine, propterusum) sequitur: cum enim incanduit ab aestu cor, eventationis necessitas petit magnum pulsum, amplamque cordis &arteriarum dilatationem; quibus si durities arteriarum renitatur, tunc necessitas eam amplitudinem angustamque diductionem resarcit frequentia. non aliter atque.