# Institutiones medicinae 350

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/350
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/350

apud Virgilium, cum Aeneas magnis gressibus Troiam, qua iam ab alto culmine ruebat, egrederetur, Ascanius sequitur patrem non passibus aequis: currebat enim, & geminabat saepe passus suos ad patris gressum. Si igitur aegrum invisas, quum prius non videris, isque febre teneatur neque tamen supernum principium sit affectum: & cum redeas, pulsus durus esse videatur, is, dum abfhisti, aut gelidam aquam bibit, aut fructus autumnales ingessit frigidos. Mollis pulsus humidae arteriae comes est. Id faciunt cibi humidi, balnea, somnus longior. delicia; & morbi, ut lethargus, coma, hydrops. MAGNUS pulsus fit; ubi usus, qui calor est in corde exuperans, urget, frigoris appetens, ac robore vitali valido, instrumentumque si obediens, & molle, ut extendatur in omnem partem. Aucto itaque corVbi dis calore, primo fit magnus pulsus. vero nec magnitudo usui sufficit, celeritas accedit. Si nec ita satis est, frequentiam assumit. Quare peculiares pulsus calori sunt, magnus, celer creber; non tamen ut ei calorem comitentur perpetuo necesse est: postulant enim quo tales evadant, facultatem validam, atque instrumentum molle. Si enim infirma fuerit facultas, aut duram instrumentum, neque magni, neque celeres esse poterunt: quod instrumentum, propter duriciem, adversus moventem facultatem contumax sit: illa vero atcollere quatennus oportet arterias, per imhecillitatem impos est. Quare ut celer, vel magnus pulsus fiat, tria causarum genera conspirent necesse est, ut nimirum usus illorum generationis urgeat, facultas valida sit, mollesque arteriarum tunicae, aut certe non rigida sint. Caeterum augetur calor. aut ex causis naturalibus, ut aetate, temperie calida. aut ex non naturalibus, ut aëre, balneis, exercitiis, cibo, vino, medicamentis.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
