Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 352
Unproofread scanNot analysed yet
Nam natura quae iam pridem refrigerata est, nec multum, nec ita celere refrigerium, sed ex longis intervallis requirit. necesse etiam, ut facultas plus vel minus labefactata est, ita &pulsum ad parvitatem &tarditatem transire. Praeterea comes contumaciae arteriae, dilationis necessario est tarditus &raritas. Rhythmus si par aequalisve sit motu &quiete, probam totius temperiem monstrat, quantum in ipso est. Rhythmus mutatur, mutata magnitudine aut celeritate diastoles vel systoles. quod fit, crescente huius potius usu quam illius. ut in paroxysmis febrium, vi fuliginis systoles crescit usus: fitque maior, ac celerior: interceptis quasi orificiis arteriarum à fumis. In malis pulsibus aequalitas, natura firmitatem declarat, &spem pepasmi adfert. Inaequales vero, vasorum obstructionem, &instrumentorum oppressionem; aut humorum copiam, ad facultatem quidem collata ea, aut demum inaequalem intemperiem cordis arguunt. Aequalis itaque naturalis est: inaequalis autem grave malum denotat. Verum in invasionibus minus erit parvus: in incrementis deterior: magis in paroxysmorum statibus, sed in declinationibus pessimus. Myurus.