# Institutiones medicinae 354

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/354
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/354

robur virium, & caloris copiam indicat, & interdum crisin in propinquo esse nunciat; & maxime crisin notat valide vibrans. Num bona crisis futura, coctio praesignificat, & vires. VNDOSUS, similis undis, est inaequalis in eadem dilatione secundum diversas partes; nam aliae partes post alias dilatari incipiunt: est etiam mollis & magnus. Sudorem fere nunciat, eoque magis quo mollior, & non remissus. &, si alius in ipsum intercidit, firmissimum erit signum sudoris: nam is semper excretionem significat: cum undoso autem, aut cum magno, non duro tamen, iunctus, criticos sudores indicat: cum vibrato vero, aut absolute duro, potius menstruas purgationes, aut haemorrhagiam è naribus, aut ex haemorrhoindibus, aut ex perturbato ventre crisin nunciat. Quae vero potius futura sit excretio, ex aliis notis distingues. Vndosus humidiora etiam vitia maxime sequitur, & ex iis potissimum anasarcam, & lethargum, & peripneumoniam. Cum undosus pulsus languidus sit, vermiculans efficitur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
