# Institutiones medicinae 355

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/355
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/355

Et Vermicufacile in formicantem transit, qui sumlans & formimam virium imbecillitatem indicat: nam cans. omnium est languidissimus & minimus: proinde pessimus, utpote qui propriam virium infirmitatem, non ex plethora gravante, aut ex pressu, aut obstructione, obortam indicet. Caprizans pulsus ultimam partem haCaprizans. bet prima celeriorem: cordis inaequalem intemperiem, & validos eius affectus denotat. Nec tamen perpetuo notat intemperiem, sed interdum humorum copiam, obstructionem, aut compressionem instrumentorum. Verum cum in pepasmi tempus & signa incidit, crisim bonam nunciat, DICROTUS, seu bis pulsans, cum Dierotus. nimirum in quiete deberet esse arteria, alium interponit. fit ex magna cordis intemperie, arteriaeque ob duritiem: nonnunquam ob humorum tum copiam, tum crassitiem. cordis enim & arteriarum inaequalem intemperiem is pulsus consequiPHY. HECTICUS autem proprie tabidis & emaciatis accidit. CONVULSORIUS est exiguus, tensus: fit à phlegmonoso affectu cerebri; ut phreniticis, & comitialibus acutis: nam hi calentes adhuc moriuntur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
