# Institutiones medicinae 356

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/356
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/356

TURBULENTUS pulsus fit, cumusus, seu necessitas magnam sublationem requirit, & facultas vitalis uti potest adhuc sua functione; solum autem arteria corpus repugnat, quod prae duritie, in magnam diastolen sustolli nequit, veluti in magnis phlegmonibus, obstructionibusque diuturnis. SERRATUS, phlegmones, & maxime nervosarum partium, comes est. Quapropter pleuritidi familiuris est. Reliquas pulsuum differentias prudens omitto. Sed anne pulsus ordinatus certius praedicit quam inordinatus? Ordo fixam veluti quandam causam, & perpetuam quodammodo videtur indicare. Et propterea concludit ita Galenus; ordinis perturbatio nihil certi habet: neque tale, quale ordo, vel bonum vel malum. Inordinatus est cum periodus nulla adest certa, sed ordo ille continuus interturbatur. ut si inter duos parvos magnus intertextat se; interve frequentes, rari; aut languidos inter, vehementes. Inordinati cum probis pulsibus, ut magni, celeres, salutem: Ordinati parvi & languidi, perniciem denotant. nam ordinatus pulsus pessimus est, inordinatoque malo deterior. Ordo ergo ex se neque bonum nec malum significat. sed bonos pulsus, meliores; malos, deteriores facit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
