# Institutiones medicinae 357

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/357
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/357

Fiunt inordinati ex succorum copia, infarctu, languida à vi vitali. Et haec quamvis satis sint de praecognitione ex pulsibus, brevem tamen exercitatiunculam subnecto. Carpi arteria quia recto filo fluit, maximeque nudatur, cunctis aliis rectius examinatur. Avicenna & Rases ad duodecimum pulsum, quod minimum sit, malum haerere volunt: alii ad vigesimum quartum. primumque dextri, mox sinistri carpi tentandum. Id aget manu suspensa, media interdum, aut comprimente. Aegri manus qcium agat, mol. liter inflexa, nec vinculo intercepta. Et proponat sibi perpetuo mediocrem pulsum instar regulae; huic conferat praesentem; & ad singula temperamenta, aetates, morbos, anni tempora; cumque cunctis non naturalibus rebus hunc committat. & num in procinctu sit crisis, cogitandum. Et quia praeceps ad aegrum ingressus turbat, non ilico iniiciat manum carpo; sed potius urinam rimetur: inde pulsum.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
