# Institutiones medicinae 359

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/359
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/359

tandem facultate vitali debilitata, fit minor, celer tamen & creber: crescitque crebritas, decrescente celeritate à languore. Amor non est affectus irasci-Amoris. bilis, sed appetitus: passio vero in corde: propterea non habet proprium pulsum. sed ut affert cordi perturbationes, metum, moestitiam, gaudium, iram, spem, desperationem, furorem: quibus variè amantem in vadentibus, in polydaedalam ideam ut commigret pulsus, cogere solent. Quare si coniectura quadam alia firmet amorem, ex hac varietate (quam nullus caeterorum affectuum redolet) amor deprehendi poterit. Amori tamen peculiaris pulsus, quem amatorium vocant, nullus est. Haec maxime in medicina facienda usum habere poterunt: qui prolixe de his pervestigare velit, in amplissimum, apud Galenum, campum de pulsibus se effundat: vel doctissimum Fernelii de his librum examinet. properantibus ad medicam exercitationem me his satis fecisse existimo, quae maxime observabilia sunt proditis.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
