Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 360
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. DE RESPIRATIONE. N corde, quod rapido quodam ab aestu flagrat. providentia divina rerum gubernatrix fac. iltatem pulsificam posuit, quo à rapto aëre recrearetur calidum ibi stabulans. quod fit arteriarum beneficio, &pectoris flabello. arteriis dicatus fuit bulsus; pectori respiratio. Respiratio adeo vitae est necessaria, ut eius fructu carere ad tempus aliquod nequeat. Cum eiusdem usus causa respiratio &pulsus dati sint animantibus; iure pulsibus respirationem subnectimus. hoc solum differunt, quod hic extra arbitrii nostri potestatem, illa fere libera sit. Differunt in instrumento, numero motuum, &facultate; in usu &fine conveniunt. Differunt dico instrumento, ut thorace, &arteria. in numero motuum, nam quinquies fere pulsat cor, intervallo unius respirationis. facultate, num respiratio, est facultatis animalis. Operatio utraque convenit in usu &fine: quae enim usum mutant, utrasque operationes mutant, ut exercitatio, febris, vigiliae: nisi tamen quid impediat; ut liberalior pastus magnum facit pulsum, ob auctum usum: sed, presso diaphragmate, thorax frequentia usum compensa. Igitur non subeunt similem mutationem, cum instrumentum aut facultas mutatur.