# Institutiones medicinae 360

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/360
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/360

CAPUT V. DE RESPIRATIONE. N corde, quod rapido quodam ab aestu flagrat. providentia divina rerum gubernatrix fac. iltatem pulsificam posuit, quo à rapto aëre recrearetur calidum ibi stabulans. quod fit arteriarum beneficio, & pectoris flabello. arteriis dicatus fuit bulsus; pectori respiratio. Respiratio adeo vitae est necessaria, ut eius fructu carere ad tempus aliquod nequeat. Cum eiusdem usus causa respiratio & pulsus dati sint animantibus; iure pulsibus respirationem subnectimus. hoc solum differunt, quod hic extra arbitrii nostri potestatem, illa fere libera sit. Differunt in instrumento, numero motuum, & facultate; in usu & fine conveniunt. Differunt dico instrumento, ut thorace, & arteria. in numero motuum, nam quinquies fere pulsat cor, intervallo unius respirationis. facultate, num respiratio, est facultatis animalis. Operatio utraque convenit in usu & fine: quae enim usum mutant, utrasque operationes mutant, ut exercitatio, febris, vigiliae: nisi tamen quid impediat; ut liberalior pastus magnum facit pulsum, ob auctum usum: sed, presso diaphragmate, thorax frequentia usum compensa. Igitur non subeunt similem mutationem, cum instrumentum aut facultas mutatur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
