# Institutiones medicinae 362

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/362

musculosque excitat ad functionem. nam actio respirandi est animalis; usus vero est naturalis. Ita actio musculorum thoracis, in vigilantibus est voluntaria, ab electione: in dormientibus vero est ab instinctu. nam dormientes voluntate exuuntur, quae ab electione; instinctu tamen respiramus, ob necessitatem quae nervos impellit. Haec volucrum, pecudum, atque hominum communis est, omnium denique vocalium animantium Nam ἔντομα solam * διαπνοὴν ducunt; quod haec modico eorum calori satis sit. ut & praefocatis ab utero mulieribus evenit, quae à circumfuso aëre, sine respiratione, ad tempus vivunt: ablato respirandi usu à venenata seminis aura, donec hanc excluserint, & ad se redierint. Ita & omnia genera gentis squamigera, quae in mari veliferas circumnant puppes, vivunt. Recte Theophrastus, & ante eum Plato, ὅμοιον ὁμοίῳ εὐπρόσφοτόν ἐσι. quare quibus spiritus aërii, iis aër materia est ad respirationem: quibus aquei, aqua. Sed in aërea spiratione polydadalae sum ideae. ut enim aves tenuissimo fruuntur aëre: ita terrestria paulo crassiore: crassissimo vero hypogaea. Temperatissimus autem aër, optime aethereos cordis spiritus instaurat; impurus vero eos inquinat.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
