# Institutiones medicinae 364

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/364
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/364

A materia, ut calida, frigidaque respiratio. A motu; nam vel est respiratio celeris, media, vel alterius motus. A quiete; frequens, rara, mediocris. A parte; ut thoracis à dilatatione, & contractione, dicitur magna vel parvarespiratio. Ergo illa demum respiratio moderata habebitur, quae in peculiari cuiusque temperie, prout intensior vel remissior eius erit usus, mediocritatem ostendit motus, quietis, expansionis, & materiae ipsius spirabilis: & in qua sani homines nullo modo à se mutari videntur: in qua nihil nimis; quaeque omni defectu caret. Haec Canon est caeterarum omnium quae à symmetria deficiunt. ut autem unica est symmetria, ita secessionum genus multiplex, tum in excessu, tum in inopia. At sanè tot esse necesse est, quot sunt ex quibus respirationis canrexitur oeconomia: in quibus gemina erit à symmetria defectio; una, plus aequo; altera, minus. Velocitas enim & tarditas motus, à symmetro defectionem ostendit: raritas & frequentia, quietis: magnitudo & parvitas, inspirationis & expirationis: copia & paucitas, materiae inspirabilis & expirabilis, cum frigore aut calore. Omitto lubente à praedictis rebus accuratas LIB. X. DE PULSIB.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
