# Institutiones medicinae 366

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/366
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/366

Frequentior itaque spiratio denunciat imparem necessitati commoditatem: cum calori amplitudo spirationis respondere nequit, eius necessitas frequentia compensatur. Parva autem spiratio fit ab inchoata explicatione & collectione thoracis, indigna respirandi usui. est enim parvitas, defectio respirationis à symmetria quantitatis: quemadmodum frequentia, in brevitate quietis, aut etiam fere nulla. Frequens ergo respiratio, ait Hippocrates, dolorem significat, aut aestum sive incendium in partibus diaphragmate superioribus, hoc est cordis vel pulmonum, si magna & frequens fuerit spiratio: nam sola magna spiratio hic non satisA1L. facit. Quae vero magna est respiratio; (expanso nimirum thorace in longum, altum & latum:) quaeque it longis intervallis, hoc est rara; quae scilicet opponitur frequenti & parvae; delirium significat. Ex cuius magnitudine significatio fit integrorum organorum respirationi dicatorum, moventium, deducentium, & excipientium. moventium quidem, quia thorax non est contumax: deducentium, quia aspera arteria & larynx sunt ab infarctu libera: excipientium, quia pulmones non sunt obsessi. Sed quia raro spirant in pernecessario respirationis usu (si febris adsit ardens) ex ea negligentia depravatam esse actionem mentis, qua ab instinctu & electione voluntas dirigitur, significatio adfertur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
