# Institutiones medicinae 367

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/367

Voluntas tunc ergo in vitio est, & sui immemor. ut in Philisco, Sileno, Dromeadae uxore. Longis ex intervallis magna respiratio (per febres acutas) propria est delirii. Non tamen si quis delirat, necessario magnum & rarum spirat: nam proprium, attamen separabile, deliriis hoc esse dicimus: ut in Pythone, & in uxore Dealcis, quae brevispira, & tardispira interdum erat. quam βραχεπνοῦν vocat: & in Anaxione. Delirantes raritatem spirandi addunt magnitudini; quod eorum depravata voluntas, usus necessarii rationem non habeat, cum integra sint respirationi dicata organa. altum enim spirat, partium spirabilium obedientia: rarum, dementia. Delirantis voluntas non ante memor fit functionis, quam acrior sensio excitata fuerit in phantasia, urgente necessitate. Simpliciter autem magnam respirationem edit partium spirabilium obedientia. Magna & frequens, est cordis incendio conflagrantis. Frigidus autem spiritus, inquit Hippocrates, qui è naribus & ore efflatur, valde est funestus. nam extincto nativo calido in corde mortem in propinquo esse significat in febribus acutis: nam in longarum paroxysmis nihil monstri gerit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
