# Institutiones medicinae 368

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/368

Haec spiratio est parva & rara: nam magna & frequens est calida, cum fiat à calore, in instrumentis respirationis concepto & aucto. Quare rara parva illa, iamiam moriturum aegrum significat. ita scribit Pindarus Pollucem deprehendisse Caestora, à Lynceo & Ida vulneratum ac iam moribundum: ἄσθματι δὲ φρίσοντʼ ἀναπνοὰς κίγe. quod est, sed anhelatione rigentes respirationes habentem invenit. Ita magna & rara spiratio per febres acutas, in parvam & raram degenerat, naturae defraudatione. quod uxori Dealcis evenit, quae βραχύπνοος interiit. & Pythion secundo die fuit βραχύπνοος: paulo post edidit πνεῦμα μινυθῶδες, respirationem minutulam, quae brevi interitu finem habuit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
