# Institutiones medicinae 369

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/369

Frigidum spiritum sentimus ab ore prodeuntem: & est parvus, nam usus abest; & rarus est, ob fuliginis inopiam, & effoetam vim animalem. Calamitosum est etiam Hippocratis Calida. πνεῦμα πυρετῶδις καὶ λυγνῶδις, hoc est, spiritus aestuosus & fumidus per febres acutas. fundit enim retorridum excrementum talis efflatio, unde metus suffocationis à praegrandi aestu pulmonum, & fuliginum copia quam peperit cordis impuritas. minus tamen funestus hic est spiritus, quam frigidus. Magna vero foras spiratio, ait HippoDe inaequali in erates, intro parva, pessima est, & morti ua respipropinqua, in acutis febribus. haec fit ex coratione. pia fuliginis quae excludi debet, unde imminet suffocationis metus. Et contra, inquit, foras parva, intro magna, pessima etiam mortique vicina. Flagrante corde ab incredibili incendio, unde necessitas spirandi. non tamen hic tam praecipiti lapsu ab alto culmine ruit vita, ac ubi quis parvum, rarum, ac frigidum spirat. Lethale, scribit Hippocrates habendum πνιῦμα ἐκτεῖνον, καὶ κατεπεῖγον, hoc est, spirationem productam tardamque, & properatam offensantemque; quae scilicet cernitur in lenta inspiratione, & cita expirat ione: resolutis musculis inspirabilibus tu 23 ab effoeta vi animali, unde non satis fit necessitati. Sed unde cita expiratio?

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
