# Institutiones medicinae 378

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/378

Quare notent studiosi epigenesin differre à metaptosi. metaptosis enim fit cum humor relicto priore foco in aliam partem dovehitur; suscitaturque geminis modis, aut per diadochen, aut per metastasin. diadoche fit bonis agri rebus; cum morbifica materia, à nobili parte in ignobilem, superne deorsum, intus foras, & procul à morbi foco excluditur. metastasis ex adverso evenit, non sine periculo. Tertio loco erant signa Epiphaenomena, cum quibus nobis hic maxime negocium est. haec maxime morem morbi loquuntur. illa prognasis quae ducitur ἐκ τῶν ἐσεφαινομένων nunquam ferè fallit. Apparent haec triplici idea ac facultate, ad coctionem vel cruditatem, salutem aut mortem, & ad tempus aut speciem futurae crisis. Ad coctionem cruditatemve quae elucent, denunciant brevitatem ac prolixitatem morbi: unde etiam salutem vol mortem, & tempus crisis. Hippocrates horum efficaciam explicat in urinis, deiectionibus & expectorato: in venosis, alvinis, ac thoracicis morbis conspicua. Haec signa quocumque morbi tempore se in conspectum dederint, certam significationem praebent: coctio, ad salutem ac morbi evictionem: cruditas, mala semper, acrisian, diuturnitatem morbi, eiusve recidivam, aut mortem praesagit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
