# Institutiones medicinae 379

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/379

nam de bonis nunquam auguria mala sunt: neque de malis, bona. Fugax tamen coctio mala, ex collapsa virtute coquendi, vel de succi morbifici succrescentis perennitate. & particularis coctio frustra suscipitur in cruditate universalium excrementorum. ita scripsit Hippocrates in parotidibus urinas, modo pepasmi participes, modo expertes, pestiferas esse. cruditatis vero quando firma mutatio est in pepasmum, bene res eunt. Exemplo sit apud Hippocratem secundo Prognostican urina, Exemdeiectio, expectoratum. de urina ex eius senolum coctionis & tentia egi libro nono: quare iam paucis eius cruditais. sententiam aperiamus de deiectionibus, & expectoratis. Deiectio, inquit, saluberAph. I1. rima est (nam est indicium bene moratae beneque constitutae naturalis oeconomiae in soquendo, distribuendo, & excernendo; & vacuitatis phlegmones vicinarum ventri partium.) mollis (nam indurata fit ex hepatis venarumque maiorum ardore. nisi tamen ex ciborum qualitate haec eveniant.) & figurata. (ut non sit adeo mollis ut fluctuet; sed ut suo termino definiatur.) quae eodem tempore, quo sano olim fertur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
