# Institutiones medicinae 38

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/38

Oculos temperatos denotat: elegans concinnaque magnitudo, vel parvitas; utraque cum visu accurato: etenim parvitas à pauca materia, magnitudo à multa materia profecta fuit: quia autem concinna adest figura, à virtute formatrice robusta ac vegeta formatos esse denotat. quemadmodum magnitudo vel parvitas cum hebeti visu, multam materiam vel paucam à formatrice male temperatam testatur. At qui calidiores sunt oculi, in his calor manifete apparet. item motus facilis, & creber. oculi vagi venae lata. Frigidiores utique omnia contraria obtinent. Sicciores duri apparent & sicci. excrementorum paucitas adest & crassities. Humidi apparent molles cum multo GIauei multo madore, & tenuis humoris copia. Sed unde oruquidnam caesios oculos, quos Graeci γλαύκους ἐι appellant, efficit? Respondet Galenus, humoris crystallini amplitudo, splendor exquisitus, & situs eminentior: praeterea paucitas puritasque, humoris aquei qui ad pupillam situs est. Et Nigri oquid oculos reddit nigros? Respondeo, his conculi unde traria, nempe crystallini humoris paucitas, splendor eius non aeque fulgens; situs profunditas, copiaque vel impuritas humoris aquosi.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
