Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 380
Unproofread scanNot analysed yet
(nam aequale ab eadem alteratum facultate, aequalia copia, similia qualitâte excrementa gignit, pari tempore colligit, eodemque temporis tractu excernit. unde intelligimus trium facultatum alvinarum robur restibile in coquendo, retinendo, &expellendo.) Copia vero, si iis quae ingesta sunt analogia respondet: si enim accisa fuerit copia, iecoris nimiam prolectationem, aut distributionis vehementiam significabit: si uberior fuerit deiectio, distributionis interceptae significatio adferetur. Quodsi, ait, liquida fuerit deiectio, consentaneum est ipsam neque stridere (nam id flatus arguit calorisque languorem, vel acerrimum indomitumque succum) neque etiam crebro &paucum secedere: id enim extimulatae facultatis retentricis vel ferocioris succi symbolum: &nihil paucum est criticum, nec quod frequentem erethismum procreat. Quare, ex contraria ratione, Si liquida sit deiectio sine stridore, sitque multa &rara, sine graveolentia; talis apparebit ad salutem in morbis ventris. proprium enim eius est signum. Quare signa recte suis causis accommodentur: ut si capitis in affectibus eadem deprehendas quae in alvinis, non ita salutaria erunt: nisi enim signapropria se una consociaverint salutaria, nihil de salute inde sperare poteris. pluris enim faciendum est unum signum proprium malum, quam decem communia bona. Sin vero, inquit Hippocrates, saepe &multum alvus feratur, in deliquii animi periculo erit. nam plurimum &repente vacuare, periculiplenum. Rara igitur &accumulata deiectio, laudabilis erit: nam est critica. Caeterum, ait, alvi excrementum debet crassius fieri, (si scilicet ab initio eliquata fuerit alvus.