Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 382
Unproofread scanNot analysed yet
At vero, inquit, deiectionibus praeliquidis, (quae scilicet nec progresso morbo crassescunt: quod signum est summae atque indomitae cruditatis,) albidis aut pallidis, (intercepta chyli distributione, ab obstructione alvinarum venarum, vel phlegmonoso ab hepate. alba vocat, referentia ideam sumpti cibi, catachresticas: quam pro colore assumpti cibi nigram esse licet; ut si quis leporinam pulpam assumpserit. vel cum bilis tincturae est expers deiectio, obstricta vesicula bilis, unde icterus. vel alio transtata bile, ut in caput, fit phrenitis: significat enim traiici sanguinem à bile. )aut praerubris, (resoluto hepate, ut in dysenteria hepatica: aut bilis sincerioris copia,) vel spumantibus alvum ferri, (à calore liquante corpus, aut à flatu contumaci qui materiam agitat,) haec omnia, inquit, sunt calamitosa. Sed illud affirmat calamitosius esse multo, paucum (significat enim colliquationem. nam copiosum à ciborum copia esse poterit: vel sià valida sit colliquatione, foetore discernentur.) &lentum, (ab aestu, si à cibo lentescat, erit copiosa deiectio) &album, (quod fit cum nuper nata liquescit pinguedo: minoris colliquationis index.) &subflavum, (ex firmiore vetustioreque adipe: ex maiori concepta febre: maioris colliquationis index.