# Institutiones medicinae 382

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/382

At vero, inquit, deiectionibus praeliquidis, (quae scilicet nec progresso morbo crassescunt: quod signum est summae atque indomitae cruditatis,) albidis aut pallidis, (intercepta chyli distributione, ab obstructione alvinarum venarum, vel phlegmonoso ab hepate. alba vocat, referentia ideam sumpti cibi, catachresticas: quam pro colore assumpti cibi nigram esse licet; ut si quis leporinam pulpam assumpserit. vel cum bilis tincturae est expers deiectio, obstricta vesicula bilis, unde icterus. vel alio transtata bile, ut in caput, fit phrenitis: significat enim traiici sanguinem à bile. ) aut praerubris, (resoluto hepate, ut in dysenteria hepatica: aut bilis sincerioris copia,) vel spumantibus alvum ferri, (à calore liquante corpus, aut à flatu contumaci qui materiam agitat,) haec omnia, inquit, sunt calamitosa. Sed illud affirmat calamitosius esse multo, paucum (significat enim colliquationem. nam copiosum à ciborum copia esse poterit: vel sià valida sit colliquatione, foetore discernentur.) & lentum, (ab aestu, si à cibo lentescat, erit copiosa deiectio) & album, (quod fit cum nuper nata liquescit pinguedo: minoris colliquationis index.) & subflavum, (ex firmiore vetustioreque adipe: ex maiori concepta febre: maioris colliquationis index.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
